[1a] Ex uulua quoque feminis uehemens malum nascitur proximeque a[b] stomacho uel adficitur haec uel corpus adficit. Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat. Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi uertuntur nec spumae profluunt nec nerui distenduntur: sopor tantum est. Idque quibusdam feminis crebro reuertens perpetuum est.—Vbi incidit, si satis uirium est, sanguis missus adiuuat; si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus. [1b] Si diutius aut iacet aut alioqui iacere consueuit, admouere oportet naribus extinctum ex lucerna linamentum, uel aliud ex is, quae foedioris odoris esse rettuli, quod mulierem excitet. Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit. Adiuuatque ruta contrita cum melle, uel ex cyprino ceratum, uel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum. Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet. Deinde ubi ad se redit, circumcidendum uinum est in totum annum, etiamsi casus idem non reuertitur. [1c] Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue uero uentris et poplitum. Cibus ex media materia dandus; sinapi super imum uentrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat. Si durities manet, mollire commode uidetur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla ceruina cum irino, aut sebum taurinum uel caprinum cum rosa mixtum. Dandum etiam potui uel castoreum est uel git uel anetum. Si parum pura est, purgatur iunco quadrato. Si uero uulua exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ouis album misceatur, idque adponatur; uel album ex ouo cum rosa mixtum, adiecto, quo facilius consistat, contritae rosae puluere. Dolens uero ea sulpure suffumigari debet. At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus uel etiam sub mammis admotae. [1d(fr1)] “si maligna purgatio est, subicienda sunt medicamenta quae euocent, ut costus, puleium, albae uiolae flos, nepeta, sat[i]ureia, hysopum: ex quibus, quae cibo apta sunt, etiam cum illo assumpta proficiunt et praetuta porrum, ruta, omne acre holus. Si sanguis, qui infra erumpere debuit, per nares erumpit, incisis inguinibus admovendae cucurbitulae sunt idque per tres aut quattuor menses tricesimo quoque die repetitum huic quoque uitio medetur. Si nusquam sanguis se ostendit, ideoque graves capitis dolores urgent, ex brachio ille mittendus est.” Cod.Tol. 7-12 Maia v.26 [1d(fr2)]
“ CAPITULO CVI: De uesica Vesica autem uariis et interdum acutis, interdum longis morbis obnoxia est. Communis omnium est urinae difficultas. Discrimina tamen in hac ipsa non sunt mediocria. Vnum genus est quo subinde urinae desiderium est, sed paulum eius emittitur. Totius tamen diei noctisque spatio plus quam sat est redditur. Id cum inueterauerit, tabe quadam hominem consumit. Huic accedit ipsius naturalis dolor maximeque urina et incipiente desinente. Nonnumquam uero idem dolor etiam uentrem imum coxasque etiam latera complectitur. Solent enim uesicae uitiis affici renes sicut illorum magis haec quoque afficitur.
Alius morbus est tormento crudelior, ubi urina uix et non nisi magna ui exprimitur. Sed hoc ipso cruciat quod urina continetur. Accedit calor quidam ruborque et circa pubem cum dolore tumor atque durities; nonnumquam uomitus. Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat. Saepe quod descendit purulentum est. Quae omnia quibusdam ulceribus natis oriri uidentur. Interdum autem aeque ulceribus ceterisque isdem obstantibus, urina tenuis est et aut nigra aut pallida aut cruenta simulque quaedam concreta prorumpunt.
Ac si scabies uesicam occupauit, multa et mali odoris urina est, eaque bullat et quaedam muccis furfuribusue similia ostendit. Subestque ut in prioribus, iunctarum quoque partium dolor simulque naturalis ipsius maxime dum urina descendit.
”
Cod. Tol. 7-12 Emerita
[1e] Idem faciunt etiam albae oliuae, et nigrum papauer cum melle adsumptum, et cummis cum contrito semine apii liquatum et cum cyatho passi datum. Praeter haec in omnibus uesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque. Idemque etiam decocta lentiscus praestat. Si tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.“ CAPITULO CVII: De calculis in uesica Praeter haec, calculi quoque in uesica nascuntur, urinae difficultate et magno dolore aeque accedentibus. Rursus ubi etiam sine dolore praeter modum urina descendit, contrario modo tabes hominem consumit. Atque ex ea quoque modo tenuis profluit, modo turbida et crassa. Et haec quidem fere in hac parte incidere consuerunt.
Commune uero ad urinae difficultatem remedium est his cibis uti: qui boni suci sunt, acria salsa, uinum uetus austerum uitare, leni ambulatione uti. Item leni frictione citra sudorem.
Rursus alia diuersorum malorum diuersa remedia sunt. Ergo quibus et multa et nimis crebra inter dolores urina destillat, eos oportet in balneum ire. Ibi multa aqua calida fouere inguina, calida omnia adsumere, deinde uomere. Postero die ratio est lauari eadem, deinde dimidio minus quam consuetudine cibi capere atque inuicem altero die hoc, altero, illo modo se curare. Si longius malum factum est, fouere inferiores cotidie partes aqua calida in qua lini semen decoctum sit, in eadem residere umbilico tenus. Ceratum ex oleo uetere facere eoque pubem proximasque partes circumdare. Abstinere ab omnibus quibus urinae mouendae sunt, potionem quoque quam parcissime adsumere, cibos capere ex media materia uel etiam imbellicissima, saepe sorbitiones quoque, at nihil frigidi neque edere neque bibere. Vomitus interponere, aluum, sialiter non respondet, uel ducere uel aliquo medicamento mouere. Si uero ulcera uel scabies uesicam occupauit, lacte uenter soluendus est. Demittendus homo in aquam calidam oleo mixtam, potui danda aqua quae comprimat. Mel quoque et dulcia omnia uidentur utilia. Imponendum super ceratum est ex irino uel cyprino factum.
Longe periculosissima in calculis res est. Calculi modo integra, modo scabra uesica nascuntur. Integra nati aut semper in ea mouentur—quos ab innatando πλωτοῦς Graeci uocant—, aut in ipsa uesicae ceruice orti ubi primo, conquiescunt. Postea, magnitudine adsumpta, pondere in uesicam prolabuntur. Hi uero qui ulceribus innati sunt, primum his quasi crestae inhaerent; deinde, quia innatuerunt, non continentur; inde quoque pondere decidunt. Vtrique ex immobilibus mobiles fiunt. Solutique calculi qui prius ulceri inhaeserat, signum est contra morem sanguis profusus et eo plus quo is asperior est. Carunculaeque tenues subalbidae cartilagini similes secutae in quibusdam etiam plenior. Omnis autem calculus qui uel a principio uagus natus uel postea factus est modo uesicae ceruicem urget, modo ab ea recedit. Initium est eo delapsi, dolor auctus et urina difficilior. Ac nisi inde retro redit et tortus exstet, febriculas excitat.
Igitur ubi prima esse nota calculi coepit, experienda sunt remedia quae nonnumquam citra scalpelli curationem, si maxime coneris, is uitium discutiunt ieiunoque cotidie paulum quod deuoret resinae terebinthinae dandum est. Id enim et calculos discutit et quaedam arenosa coeuntia.
”
Cod.Tol. 7-12 Emerita
[2] At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum * facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole uel ad ignem. Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, uinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat. Aluus quoque uel ducenda uel lacte purganda est. Si crassa urina est, uehementior esse debet et exercitatio et frictio, longior in balneo mora; cibis opus est tenerioribus, uino eodem. In utroque morbo uitanda omnia sunt, quae urinam mouere consuerunt.