Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[97]
Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. tribunum aliquem censeo videant; a me
istam exceptionem numquam inpetrabunt. etenim cum
ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et
inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod
ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non
vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita
[p. 75]
disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' non1 modo
verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit
cautus2 is quem isti tardum3 putant: 'si enim' inquit
'alterutrum conoessero necessarium esse, necesse erit
cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla
autem est in natura rerum talis4 necessitas') — cum
hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et
Stoici; totam enim evertit dialecticam: nam si e contrariis disiunctio (contraria autem ea dico, cum alterum aiat5 alterum neget) — si talis disiunctio6 falsa
potest esse, nulla vera est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.