Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[117]
Quod si geometricis rationibus
non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos
ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat
philosophorum — aut si est crediturus, quorum potissimum? omnia enim physicorum licet explicare, sed
longum est; quaero tamen quem sequatur. finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse; quam1 potissimum sententiam2 melius3 eliget et4 disciplinam?
etsi quamcumque eliget insipiens eliget; sed sit ingenio divino: quem unum e physicis potissimum probabit?5 nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas; tantum de principiis rerum e quibus
omnia constant videamus quem probet; est enim inter
magnos homines summa dissensio.
37.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.