Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[32]
Nec vero satis constituere possum quod sit eorum
consilium aut quid velint. interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi, si ea quae
disputentur vera sint turn omnia fore incerta, respondent: 'quid ergo istud ad nos? num nostra culpa
est? naturam accusa, quae in profundo veritatem ut
ait Democritus penitus abstruserit'.1 alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus
omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur
eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec
distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt ut
stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos
aliquos relinquamus. Volunt enim (et hoc quidem
vel maxime vos animadvertebam moveri) probabile
aliquid esse et quasi veri2 simile,3 eaque se uti regula
et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.
11.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.