Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[136?]
recte1 secusne alias viderimus;
atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam inruperitnescio. Ilia vero ferre non possum — non quo
mihi displiceant, sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae παράδοξα nominantur; sed ubi
Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit2 (hos enim quasi
eosdem esse vultis): illi umquam dicerent sapientes
solos reges solos divites solos formosos; omnia quae
ubique essent sapientis esse; neminem consulem prae-
[p. 97]
torem imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem; postremo solum civem
solum liberum, insipientes omnes peregrinos exules
servos, furiosos denique; scripta Lycurgi Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges, ne urbis quidem3
aut civitatis nisi quae essent sapientium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.