Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam mutes deterrendum puto. illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare. tantum enim te non1 modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione2 quaereret [p. 58] qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses. hoc quaeso cave ne te terreat. de causa autem ipsa malim3 quidem4 te ab hoc dissentire; sin cesseris, non magnopere mirabor: memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac visum sit sententia destitisse.'
20.