Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[121]
Negas sine deo
posse quicquam: ecce tibi e transverso Lampsacenus
Strato, qui det isti deo inmunitatem — magni quidem
muneris; sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos —: negat
[p. 88]
opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quaecumque sint docet omnia effecta esse natura, nec ut
ille qui1 asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat2 interiecto inani: somnia censet haec esse Democriti non docentis sed optantis, ipse autem singulas mundi partes persequens quidquid aut sit aut fiat naturalibus fieri aut factum esse
docet ponderibus et motibus. ne ille et deum opere
magno liberat et me timore. quis enim potest, cum
existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen3 horrere et si quid adversi acciderit, quod
cui non accidit,4 extimescere ne id iure evenerit? nee
Stratoni tamen adsentior nec vero tibi; modo hoc modo
illud probabilius videtur.
39.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.