Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur,1 qui adulescentiam2
in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena
bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat.
sed incredibilis quaedam ingenii magnitude non desideravit indocilem usus disciplinam. itaque cum totum
iter et navigationem consumpsisset partim in percontando34 a peritis partim in rebus gestis legendis, in
Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. habuit enim divinam quandam memoriam rerum — verborum maiorem Horten-
[p. 27]
sius; sed quo plus in negotiis gerendis res quaint verba
prosunt, hoc erat memoria illa praestantior. quam
fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem
ponimus, singularem ferunt; qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei5 memoriae, quae tum primum
proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci
se malle discere, credo quod haerebant in memorial
quaecumque audierat6 et viderat. tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat7 etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam; itaque ut litteris consignamus quae monimentis mandare volumus sic
ille in animo res insculptas habebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.