Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[114]
Illud ferre non possum: tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas,
mores fingas, fines bonorum malorumque constituas,
officia describas,1 quam vitam ingrediar definias, idem-
[p. 84]
que etiarn disputandi et intellegeadi iudicium dicas te
et artificium traditurum — perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner?
quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas
si ab hac abstraxeris? vereor ne subadroganter facias
si dixeris tuam; atqui2 ita dicas necesse est. Neque
vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.