Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[(55)]
Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia inridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et
ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et
quidem sic quosdam inter sese1 non solum similes sed
[p. 54]
undique perfecte et absolute ita2 pares ut inter eos
nihil prorsus intersit, et eo quidem mnumerabiles **3
itemque homines. deinde postulas ut, si mundus ita
sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro
mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil
intersit. 'cur enim' inquies 'ex illis individuis, unde
omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis
et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in
hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?'
Primum quiderm me ad Democritum vocas;
18.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.