Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[109]
'Hoc' inquit 'ipsum
inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse
percipi'. lam istuc te quoque impediet in navigando
et1 in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere
praeter probabile. Et tamen illud usitatum et saepe
repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius; nam2 Antipatrum reprensum3 quod diceret consentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse conprendi id ipsum saltem dicere posse conprendi. quod
ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum4 contrarium;5 non enim potest convenienter dici nihil conprendi posse, si quicquam conprendi posse6 dicatur.
illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem,
cum sapientis nullum decretum esse possit7 nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decre-
[p. 82]
tum qui sapientis esse diceret,8 nihil posse percipi,
fateretur esse perceptum. proinde quasi sapiens nullum aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere
possit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.