Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[81]
'At ille nescio qui, qui in scholis nominari
solet, mille et octingenta1 stadia quod abesset videbat.' Quaedam volucres longius; responderem igitur
audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse
contentum. dicit2 me acrius videre quam illos3 pisces
fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem
sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt;
ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur.
'At amplius non desideramus.' Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tam4 quererer5 cum deo
quod parum longe quam quod falsum viderem.6 videsne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui
in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur
[p. 67]
ita videatur; quam ut maxime inveneris,7 quod haut
scio an non possis, non tu verum testem8 habere, sed
eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.
26.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.