Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[116]
In tres igitur partes et a plerisque et a vobismet
ipsis distributa sapientia est. Primum ergo si planet
quae de natura rerum sint quaesita videamus — vel,
ut illud ante: estne quisquam tanto inflatus errore
ut sibi se ilia scire persuaserit? non quaero rationes
eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus
huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi
necessitatem; geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere sed cogere, et qui1 omnia vobis
quae describunt probant. non quaero ex his illa initia
[p. 85]
mathematicorum, quibus non concessis2 digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem
nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in
quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum3 longitudinem sine ulla4 latitudine5 ** carentem. haec cum
vera esse concessero, si adigam ius6 iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnes descripserit eas quibus efficitur multis
partibus solem maiorem esse quam terrain, iuraturum
putas? si fecerit, solem ipsum, quem deum censet
esse, contempserit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.