Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem; et1 paulum ante dicendum est. Non mihi videntur considerare cum2 physici3 ista4 valde adfirmant earum etiam rerum auctoritatem si5 quae inlustriores videantur amittere. non enim magis adsentiuntur nec adprobant6 lucere nunc quam7 cum cornix cecinerit tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, quam solem, quem metiri8 non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. ex9 quo illa conclusio nascitur: 'si sol quantus sit percipi non potest; qui ceteras res eodem modo quo10 magnitudinem solis adprobat is eas res non percipit; magnitude autem solis percipi non potest; qui igitur id adprobat quasi percipiat, nullam rem percipit'. respondebunt11 posse percipi quantus sol sit: non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi conprehendique dicant. nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve conprendi, quoniam omnium rerum una est definitio conprehendendi. 42.