Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33]
Quae
ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi1
propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus? nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum sic inter verum et falsum. si nihil
interest, nulla regula est, nec potest is cui est visio
veri falsique communis ullum habere iudicium aut
ullam omnino veritatis notam. Nam cum dicunt hoc
se unum tollere, ut quicquam possit2 ita verum videri
[p. 44]
ut non eodem modo falsum etiam possit ita3 videri,
cetera autem concedere,4 faciunt pueriliter. quo enim
omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere;
ut si quis quem oculis privaverit dicat ea quae cerni
possent se ei non ademisse. ut enim illa oculis modo
agnoscuntur sic reliqua visis, sed propria veri non
communi veri et falsi nota. quam ob rem sivetu probabilem visionem sive in5probabilem et quae non inpediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes6 quod sequare, ad visum illud de quo7 agimus
tibi erit revertendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.