Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[77]
nemo umquam1 superiorum
non modo expresserat sed ne dixerat quidem posse
hominem nihil opinari, nec solum posse sed ita necesse esse sapienti. visa est Arcesilae cum vera sententia tum honesta et digna sapienti; quaesivit de
Zenone fortasse quid futurum esset si nec percipere
quicquam posset2 sapiens nec opinari sapientis esset.
ille credo nihil opinaturum,3 quoniam esset quod percipi posset. quid ergo id esset. 'visum' credo. 'quale
igitur visum?'4 turn ilum ita definisse: ex eo quod
esset sicut esset inpressum et signatum et effictum.5
post requisitum etiamne si6 eius modi esset visum
verum quale vel falsum. hic Zenonem vidisse acute
nullum esse visum quod percipi posset, si id tale
esset ab eo quod est cuius7 modi ab eo8 quod non
est9 posset esse. recte consensit Arcesilas ad definitionem additum, neque enim falsum percipi posse
neque verum si esset tale quale vel falsum; incubuit autem in eas disputationes ut doceret nullum
[p. 65]
tale esse visum a vero ut non eiusdem modi etiam
a falso possit10 esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.