Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
quis enim
tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum
esse si possit? quo modo autem sumis ut si quid
cui simile esse possit; sequatur ut etiam difficiliter
internosci possit, deinde ut ne internosci quidem,
postremo ut eadem sit?12 et3 si lupi canibus similes,
eosdem4 dices ad extremum? et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et
artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur
adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia
quidem videmus? nihil est enim quod e5 suo genere
in aliud genus transferri possit; at6 si efficeretur ut
inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.