Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[96]
Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas: 'si dicis nunc lucere et verum dicis, lucet;
dicis autem nunc lucere et verum dicis;1 lucet igitur'?
probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis
itaque in docendo eum primum concludendi modum
traditis. aut quidquid igitur eodem modo concluditur
probabitis, aut ars ista nulla est. vide2 ergo hanc conclusionem probaturusne sis: 'si dicis te mentiri3 verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque
dicis; mentiris igitur'. qui potes4 hanc non probare,
cum probaveris eiusdem generis superiorem? haec
Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. quid
enim faceret huic conclusioni 'si lucet, lucet;5 lucet
autem; lucet igitur'? cederet scilicet; ipsa enim ratio
conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere. quid ergo haec ab illa conclusione differt 'si
mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur'?
hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare; qui
igitur magis illud? si ars si ratio si via6 si vis denique
conclusionis valet, eadem est in utroque.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.