Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[40]
Nunc ea videamus quae contra ab his disputari
solent. sed prius potestis1 totius eorum rationis2 quasi
fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum
artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque
et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod
percipi et3 conprendi possit, totidem verbis quot Stoici.
[p. 47]
Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant4 omnem
hanc quaestionem: quae ita videantur ut etiam alia
eodem modo videri possint nec in is quicquam intersit,
non posse5 eorum alia percipi alia non percipi; nihil
interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem
modi sint sed etiam si discerni non possint. Quibus
positis unius argumenti conclusione tota ab his causa
conprenditur. conposita autem ea conclusio sic est:
'eorum quae videntur alia vera sunt alia falsa; et
quod falsum est id percipi non potest, quod autem
verum visum est, id omne tale est ut eiusdem modi
falsum etiam possit videri'; et quae visa sint6 eius
modi ut in is nihil intersit, non posse7 accidere ut
eorum alia percipi possint alia non possint; 'nullum
igitur est visum quod percipi possit'.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.