48.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[146]
num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen
nimis eleganter;1 illa2 subtilius. Sed quo modo tu si
conprendi3 nihil posset artificia concidere dicebas nec
mihi4 dabas id quod probabile esset satis magnam vim
habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine
scientia esse non posse. an pateretur hoc Zeuxis aut
Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset
tanta sollertia? quod si eos docuisset aliquis quam vim
habere diceretur scientia, desinerent irasci; ne nobis
quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos
quod nusquam5 esset, quod autem satis esset ipsis
relinquere. Quam rationem maiorum etiam conprobat
diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia
quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret,
quod inscientia multa versaretur in vita; tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse
vidisset, quaeque6 iurati iudices cognovissent ut ea non
aut esse aut non esse7 facta sed ut videri pronuntiarentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.