Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[83]
Sed ut
minuam controversiam, videte quaeso quam in parvo1
lis sit.2 Quattuor sunt capita quae concludant nihil
esse quod nosci3 percipi conprehendi possit, de quo
haec tota quaestio est. e quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi,
tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse
ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum
nullum esse visum verum a sensu profectum cui non
adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit
quodque percipi non possit. horum quattuor capitum
secundum et tertium omnes concedunt; primum Epicurus non dat, vos, quibuscum res est, id quoque
[p. 68]
conceditis; omnis4 pugna de quarto est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.