Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[104]
quae cum exposuisset, adiungit
dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo
cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri,
altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut
inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat.1
id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsentiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam'
aut 'non' respondere possit.2 †nec ut† placeat eum3 qui
de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri
tamen et agere aliquid, reliquit4 eius modi visa quibus
ad actionem excitemur, item ea quae interrogati5 in
[p. 79]
utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu;
neque tamen omnia eius modi visa adprobari6 sed ea
quae nulla re inpedirentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.