Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
Ipsa vero sapientia si
se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum
obtinebit nomen sapientiae? deinde1 quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum
certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit2
quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo
omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque
etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium
quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque
initium esse naturae accommodatum. nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse ὁρμὴν qua ad agendum impellimur et id adpetimus quod est visum)
moveri non potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.