Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[124]
Sed redeo ad animum et
corpus. satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit quae venarum? tenemusne quid sit
animus ubi sit, denique sitne an ut1 Dicaearcho2 visum
est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat
ut Platoni placuit, rationis3 irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima
an sanguis an ut Xenocrates numerus4 nullo oorpore,
quod intellegi quale sit vix potest; et quidquid est,
[p. 90]
mortale sit an aeternum, nam utramque in partem5
multa dicuntur. horum aliquid vestro sapienti certum
videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit
occurrit; ita sunt in plerisque6 contrariarum rationum
paria momenta.
40.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.