Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[85]
quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri,
quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri
qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non
est? Omnia1 dicis sui generis esse, nihil esse idem
quod sit aliud. Stoicumst id2 quidem nec admodum
credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem
qualis3 sit pilus alius, nullum granum. haec refelli
possunt, sed pugnare nolo; ad id enim quod agitur
nihil interest omnibusne partibus visa re nihil differat
an internosci non possit etiam si differat. Sed si hominum similitudo tanta esse non potest,4 ne signorum
quidem? dic mihi: Lysippus eodem aere eadem temperatione, eodem caelo aqua ceteris omnibus centum5
Alexandrus6 eiusdem modi facere non posset? qua
igitur notione discereres?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.