Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
Quam ob rem cum
duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. adversantur1 enim primum quod parum defigunt animos
et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta
luce ea circumfusa sint2 possint agnoscere; alterum
est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere
non possunt desciscunt a veritate. oportet igitur et
ea quae pro perspicuitate responderi possunt3 in
promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum
[p. 50]
captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.