Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[52]
'At enim dum
videntur, eadem est in somnis species eorum quae1
vigilantes videmus.' Primum interest, sed id omittamus; illud enim dicimus, non eandem esse vim
neque integritatem dormientium et vigilantium nec
mente nec sensu. ne vinulenti quidem quae faciunt
eadem adprobatione faciunt qua sobrii: dubitant haesitant revocant se interdum iisque quae videntur inbecillius adsentiuntur, cumque edormierunt2 illa visa
quam levia fuerint intellegunt. quod idem contingit
insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur
sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu'.3
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.