Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[87]
cur non extimescam opinandi temeritatem? etiamne1 hoc adfirmare potes Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio
scilicet,2 quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabricata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita,
quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter; denique videantur sane, ne
adfirmentur modo. Sed3 de physicis mox, et quidem4
ob eam causam, ne5 tu, qui id me facturum paulo ante
dixeris, videare menititus. Sed ut ad ea quae6 clariora
sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus
volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam
a Chrysippo7 (de quo queri solent Stoici, dum studiose
omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem
contraque omnem consuetudinem contraque rationed,
ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab
eo armatum esse Carneadem);
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.