Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[58]
Neque id est1 contra vos;2 nam vobis3
satis esset4 ova illa non internoscere; nihilo5 enim magis
adsentirer6 hoc illud esse quam si inter illa omnino
nihil interesset.7 habeo enim regulam, ut talia visa
vera iudicem qualia falsa esse non possint; ab hac
mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere,
ne confundam8 omnia; veri enim et falsi non modo
cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit. Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis
dicere, cum visa in animos9 inprimantur, non vos id
dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter
species et quasdam formas10 eorum. quasi vero non specie visa iudicentur; quae fidem nullam habebunt
sublata veri et falsi nota.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.