Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37]
His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de
adsensione atque adprobatione, quam Graeci συγκατάθεσιν
vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus
sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. nam1 cum
vim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud
aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod
fieri sine adsensione non potest. deinde cum inter
inanimum2 et animal hoc maxime intersit, quod3 animal
agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest
[p. 46]
quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae
est in nostra potestate sita reddenda adsensio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.