'Equidem' inquit Hortensius 'feci plus quam vellem; totam enim rem Catule Lucullo1 integram servatam oportuit. et tamen fortasse servata est; a me enim ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero.'
Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium; sed quia non laboro quam quam2 valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor. dicam enim nec mea nec ea,3 in quibus non si non4 fuerint vinci me malim quam vincere. sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta5 est, mihi tamen videtur esse verissima. agam igitur sicut Antiochus agebat. nota enim mihi res est; nam et vacuo animo ilium audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorer expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.'
Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.