Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[84]
Qui igitur
P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre
putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi
non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a
falso; qua distinctione sublata quam haberet in1 C.2 Cotta,
qui bis cum3 Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi
notam quae falsa esse non possit?4 negas5 tantam similitudinem in rerum natura esse; pugnas omnino,
sed cum adversario facili. ne sit sane: videri certe
potest; fallet igitur sensum. et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio
illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris
qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua
dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.