Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[73]
Quid loquar de Democrito? quem cum eo conferre possumus non modo
ingenii magnitudine sed etiam animi, qui ita sit ausus
ordiri 'haec loquor de universis':1 nihil excipit de quo
non profiteatur, quid enim esse potest extra universa;
quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. atque is non hoc dicit
quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi
posse negamus; ille esse verum plane negat esse;
sensus quidem2 non obscuros dicit sed3 tenebricosos (sic
enim appellat eos).4 Is qui hunc maxime est admiratus,
Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego'
inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus,
ne id ipsum quidem nescire aut scire5 nos, nec omnino
sitne aliquid an nihil sit'.6
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.