Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[54]
Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt?
(ea dico incerta quae ἄδηλα Graeci.) si enim res se
ita habeat1 ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut
insano an2 sano, cui possit exploratum esse de sua
sanitate? quod velle efficere non mediocris insania3
est. Similitudines vero aut geminorum aut signoruni
anulis inpressorum pueriliter consectantur. quis enim
nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis
in rebus appareant. sed si satis est ad tollendam
cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non
estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur
id potius contenditis quod rerum natura non patitur,
ut non suo quidque genere4 sit tale quale est, nec sit5
in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas? ut †sibi6 sint et ova ovorum et apes apium
simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in
geminis? conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.