Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[74]
Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus is de quibus loquitur
[p. 63]
sonum fundere. num ergo is excaecat nos aut orbat
sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad
ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda? Parmenides
Xenophanes minus bonis quamquam versibus sed
tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi
irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire dicere.1 Et ab iis aiebat2 removendum Socratem et Platonem cur, an de ullis certius possum dicere? vixisse
cum iis equidem videor, ita multi sermones perscripti
sunt e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil
sit visum sciri posse; excepit unum tantum, scire se
nihil se scire, nihil amplius. quid dicam de Platone,
qui certe tam multis libris haec persecutus non esset
nisi probavisset; ironeam3 enim alterius, perpetuam
praesertim, nulla fuit ratio persequi.
24.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.