Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[45]
Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil
nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus.
Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis
magnam habet vim, ut1 ipsa per sese ea quae sint
nobis ita ut sint indicet. sed tamen ut maneamus
in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam
opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara
sint ipsa per sese quasi praestrigiis2 quibusdam et
captionibus depellamur. nam qui voluit subvenire
erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri
cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit;3 ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.
15.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.