Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[91]
Sed abeo a sensibus; quid est quod ratione percipi
possit? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi
quasi disceptatricem et iudicem. cuius veri et falsi,
et in qua re? in geometriane1 quid sit verum aut falsum
dialecticus iudicabit an in litteris2 an in musicis? at ea
non novit. in philosophia igitur: sol quantus sit quid
ad ilium? quod sit3 summum bonum quid habet ut
queat iudicare? quid igitur iudicabit? quae coniunctio
quae diiunctio4 vera sit, quid ambigue dictum sit, quid
sequatur quamque rem quid repugnet: si haec et
[p. 72]
horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem
pollicebatur. nam haec quidem iudicare ad ceteras
res, quae sunt in philosophia multae atque magnae,
non est satis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.