Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[51]
quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive
per vinum sive per insaniam. nam ab omnibus eius-
[p. 52]
dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere
debemus, abesse dicemus.1 quis enim, cum sibi fingit
aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse
commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit
inter perspicua et inania? eadem ratio est somniorum.
num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba
vicino suo ambulavisset, dixisse 'visus sum mihi cum
Galba ambulare'?2 at cum somniavit ita narravit 'visus
Homerus adesse poeta',3 idemque in Epicharmo 'nam
videbar somniare med ego4 esse mortuum'. itaque simul
ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita
habemus ut ea quae in foro gessimus.
17.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.