Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
similiter1 vos cum perturbare ut illi
rem publicam sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclen Anaxagoran Democritum Parmeniden Xenophanen,2 Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostram
inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum3 illorum, nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia. Et tamen isti
physici raro admodum, cum haerent aliquo loco,
exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem
ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia,
nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale
it posse reperire; maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.