Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[93]
'At vitiosi sunt
soritae.' Frangite1 igitur eos si potestis, ne molesti
sint;erunt enim nisi cavetis. 'Cautum est' inquit; 'placet
enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa
tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad
multa perveniat quiescere' (id est quod ab his dicitur
ἡσυχάζειν2). 'Per me vel stertas licet'3 inquit Carneades
'non modo quiescas. Sed quid proficit? sequitur enim
qui te ex somno excitet et eodem modo interroget:
'quo4 in numero conticuisti, si ad eum numerum unum
addidero, multane erunt?' progrediere rursus quoad
videbitur. quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum
te paucorum neque primum multorum respondere
posse. cuius generis error ita manat, ut non videam 30
quo non possit accedere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.