Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
Adhibita
vero exercitatione et arte, ut1 oculi pictura teneantur
aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit
in sensibus. quam multa2 vident pictores in umbris
et in eminentia quae nos non videmus; quam multa
quae nos fugiunt in cantu exaudiunt in eo genere
exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse
aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur
quidem. nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui,
in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam
tamen. quid de tactu et eo quidem quem philosophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis,
in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia
sentiatur3 —
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.