Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[135]
quid illa1 in quibus consentiunt num pro veris probare
possumus, sapientis animum numquam nec cupiditate
moveri nec laetitia ecferri? age haec probabilia sane 5
sint; num etiam ilia, numquam timere numquam dolere: sapiensne non timeat ne2 patria deleatur, non
doleat3 si deleta sit?4 durum, sed Zenoni necessarium,
cui praeter honestum nihil est in bonis, tibi vero Antioche minime, cui praeter honestatem multa bona,
praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et
venientia metuat sapiens necesse est et venisse doleat.
Sed quaero quando ista fuerint Academia vetere
†dunttia,5 ut animum sapientis commoveri et conturbari negarent: mediocritates illi probabant et in omni
permotione naturalem volebant esse quendam modum.
legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu;
est enim non magnus verum aureolus et ut Tuberoni
Panaetius praecipit ad verbum ediscendus libellus.
atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permotiones istas animis nostris datas, metum cavendi
causa, misericordiam aegritudinemque clementiae; ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant —
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.