Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[38]
et1 vero
animus quodam modo eripitur iis quos neque sentire
neque adsentiri volunt. ut enim necesse est lancem
in libram2 ponderibus inpositis deprimi sic animum
perspicuis cedere. nam quo modo non potest animal
ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam
adpareat (Graeci id οἰκεῖον3 appellant), sic non potest4
obiectam rem perspicuam non adprobare. Quamquam si illa de quibus disputatum est vera sunt, nihil
attinet5 de adsensione omnino6 loqui; qui enim quid
percipit adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur,
nec memoriam sine adsensione posse constare nec
notitias rerum nec artes; idque quod maximum est,
ut sit aliquid in nostra potestate, in eo qui rei nulli7
adsentietur non erit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.