Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[53]
'At enim
ipse1 sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa
pro veris.' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus
ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos
est. si enim inter visa ** nihil interesset,2 aut semper
[p. 53]
sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt
confundere. quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium
furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni
genere quam inconstanter loquamur? non enim proferremus3 vino aut somno oppresses aut mente captos
tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui
essent aliter adfecti, turn nihil interesse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.