Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius,
ut id ipsum saltem perceptum a sapiente dioeretis,
nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti,
cum diceret ei qui adfirmaret nihil posse percipi1 consentaneum esse2 unum tamen illud dicere percipi posse
consentaneum esse3 ut alia non possent, Carneades
acutius resistebat. nam tantum abesse dicebat ut id4
consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. qui
enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum
nihil excipere; ita necesse esse ne id ipsum quidem
quod exceptum non esset conprendi et percipi ullo
modo posse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.