Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[112]
Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. cum
sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur
eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta1 compellimus? Si enim mihi cum Peripatetico res esset,
qui id2 percipi posse diceret quod inpressum esset
[p. 83]
e3 vero, neque adhaerere4 illam magnam accessionem
'quo modo inprimi non posset a falso', cum simplici
homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse
conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari,
non repugnarem, praesertim ne Carneade5 quidem huic
loco valde repugnante. Nunc quid facere possum?
quaero enim quid sit quod conprendi possit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.