Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[59]
Illud vero perabsurdum
quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini. primum qui potestis non inpediri, cum a veris
falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum
sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est
ἐποχὴ1 id est adsensionis retentio, in qua melius sibi
constitit Arcesilas, si vera stunt quae de Carneade
non nulli existimant. si enim percipi nihil potest,
[p. 56]
quod utrique visum est, tollendus adsensus est; quid
enim est tam futtile quam quicquam adprobare non
cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus
solitum esse eo2 delabi interdum ut diceret opinaturum id est3 peccaturum esse sapientem.4 mihi porro
non tam certum est esse aliquid quod conprendi possit,
de quo5 iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id6 est numquam adsentiri rei vel
falsae vel incognitae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.