Sed, quod nos facere nunc ingredinur,1 ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem2 disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam κατάλημψιν illi vocant; eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod3 conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ἐναργείᾳ45 — ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam6 nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec7 hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet — sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant.8 Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur.