Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[61]
Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis
annis post multo etiam adseverantius, in Syria cum
esset mecum paulo ante quam est mortuus. Sed
iam confirmata causa te hominem amicissimum' (me
autem appellabat) 'et aliquot annis minorem natu
non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque1 nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere2 quae
confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat
adprobatione omni, orbat sensibus?3 et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive na-
[p. 57]
tura ademerat4 sive eius loci quem incolebant situs,
ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat:
isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne
scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum5 reliquerunt; quos si sequamur iis vinclis simus astricti
ut nos commovere nequeamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.