Sunt deinde posita deinceps, quae habemus etiam in publicis institutis atque legibus: 'auspicia seruanto auguri publico parento.' Est autem boni auguris meminisse se maximis rei publicae temporibus praesto esse debere, Iouique optimo maximo se consiliarium atque administrum datum, ut sciat sibi docendos eos quos in auspicio esse iusserit, caelique partes sibi diuinitus esse traditas, e quibus saepe opem rei publicae ferre possit. Deinde de promulgatione, de singulis rebus agendis, de priuatis magistratibusue audiendis.